monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 67, 2
Quod si qui laborem hunc nostrum culpaverint esse superfluum, accipiant hi quicunque sunt iustum, salva charitate, responsum, quod praefatus Hieronymus priscae cosmographiae calumniatoribus reddit, ut si displicet non legant. Caeterum cunctis in commune suademus, ut sive quis ex Hebraica veritate quae ad nos per memoratum interpretem pura pervenisse etiam hostibus Iudaeis in professo est, sive ex Septuaginta interpretum translatione, quae vel minus sollicite primo edita est, ut multi adstruunt, vel post a gentilibus corrupta, ut beato Augustino videtur, seu certe ex utrisque commixto opere Codicibus ut sibi visum fuerit, temporum cursum notaverit, et sive prolixiora seu breviora, transacti saeculi tempora signaverit, aut signata repererit, nullatenus tamen ex hoc longiora vel breviora quae restant saeculi tempora putet, memor semper dominicae sententiae: Quia de die ultima et hora nemo scit neque angeli coelorum nisi Pater solus. Neque enim ullatenus sunt audiendi qui suspicantur huius saeculi statum sex millibus annorum ab initio fuisse definitum, et, ne contra sententiam Domini venire videantur, addunt incertum mortalibus quoto anno sextae millenariae partis venturus sit dies iudicii, cuius tamen adventus maxime circa terminum sexti millenarii debeat sperari.